

Liber Leviticus*
Caput 8: Versus 24
Tetigit extremum auriculae,etc. Si per Aaron Christum accipimus, extremum auriculae ejus sanguine tactum fuit, quia Patri usque ad mortem obedivit. Si sacerdotes Ecclesiae aures eorum tangendae sunt, pollicesque manuum et pedum, ut eminentiam actionum et gressuum Domino consecrent.Tetigit extremum,etc. Quis sit hujus sacrificii effectus unctio aurium et manuum pedumque demonstrat: propter obedientiam quippe nostram actionesque bonas, et conversationem celebratur, ut inobedientia Adae carentes Unigeniti obedientiam consequamur.Manus ejus,etc. Ut in bona actione confortemur. Confortantur enim quae unguntur, destruuntur quae non unguntur. Ubi enim unctio non fuit sanguinis immolati, percutiebatur Aegyptus. Sed prius sacerdos, et postea filii ejus ungebantur sanguine, quia Christus primus sanguinem accepit in coena, deinde discipulis dedit.Fudit super altare.Cum enim bibit, et apostolis dedit bibere, intelligibilem sanguinem super altare, id est, corpus suum fudit. Ecclesia autem corpus Christi; unde Marcus:Et sumens, gratias agens dedit eis, et biberunt ex eo omnes, et dixit eis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur[Marc. 14.].Adipem vero.Quid haec significent, in salutari sacrificio, vel pacificorum dictum est. LXX vero pro cauda, lumbum; pro intestinis, ventriculum; et pro reticulo jecoris, pinnam epatis ediderunt: non frustra autem etiam nunc in ariete commemorantur.